monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > csg248.134 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 12
Unde sedens in throno iuvenis perlucidus, mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue valeres intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum latum ut magni hominis pectus, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis; est super omnia regnans unus Deus, lucens in bonitate, et mirabilis in operibus suis, cuius immensam claritatem in profunditate mysterii sui, nullus hominum perfecte potest intueri, nisi quantum fide comprehenditur atque portatur; sicut sedes continet ac circumdat dominum suum, quae ita illi subiecta est, ut nec se elevare possit contra dominum suum: sic fides non desiderat superbe aspicere in Deum, sed tantum intima devotione tangit eum.